- EQUITATIO
- EQUITATIOinventum Neptuni, vide infra Hippius an Bellerophontis. Plin. l. 7. c. 56. Equo vehi Bellerophontem. Frenos et strata equerum, Pelethronium. Pugnare ex equo Thessalos etc. invenisse ferunt; qua de re vide Hadrian. Turneb. Advers l. 21. c. 9. Et quidem saltu primitus se in equos coniecêrunt Vett. quae ascendendi ratio cum iis, qui viribus non valebant, minime conveniret, opulentiores sibi ἀναθολεῖς seu stratores comparabant, reliquis in lateribus militarium viarum collocabantur altiores lapides et pusilla quaedam suggesta, e quibus facili negotio in equum tollerentur. Stapiae,recentiori demum aevo accessêre, item sellae et calcaria, de quibus suo loco. Vide inprimis in voce Stapes. Regebant autem virgâ equos. De Numidis, Claudian. Bell. Gildon. v. 439.---- sonipes ignarus habenae,Virga regit ----Et Sil. Ital. Punic. Bell. l. 1. v. 215. et Seqq. ubi vitgae rationem indicat:Hic passim exsultant Numidae, gens inscia freni:Queis, inter geminas per ludum mobilis aures,Quadrupedem flectit, non cedens, virga, lupatis:Quâ nempe leviter percutiebant colla alias mobilia. Nemesianus Cynegetic.Nam flecti facilis lascivaqueve colla sequutusParet in obsequium lentae moder amine virgae,Verbera sunt praecepta fugae, sunt verbera freni.Neve quicquam obstaculo esset, iubam equinam nodis implicabant implectebantqueve. Hinc Stat. Theb. l. 9. v. 687.Colla sedent nodis et castigata iubarumLibertas ----Quae res ornamento pariter erat equo, et commodo equitis. Quo autem aptiores humanis usibus equi essent, in exercendis iis curandisqueve diligentes admodum fuêre. Ao proin in arena, prope amnem aut lacum illos volutare consuefaciebant, quae loca huic rei destinata κυλίςτραι dicebantur et ἀλίςτραι, uti docet Pollux l. 1. c. 11. et Hesych. Vide quoqueve infra Volutabrum. Habebant porro peculiares scholas in quibus tam dociles sagacesqueve reddebantur, ut nominibus etiam certis assuescerent, quibus auditis facerent imperium. Iterum Stat. Theb. l. 6. v. 460.Nec iam sufficunt stimuli, non verbera, voceNominibusque cient Pholen Admentus, et Irin etc.Quan de re vide plura apud Casp. Barth. Animadvers. ad hunc Portam passim, et hîc infra in voce Equus it. Striga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.